Traditionelle Volkslieder - gaudeamus igitur Songtext
|: Gaudeamus igitur,
Iuvenes dum sumus! :|
Post iucundam iuventutem,
Post molestam senectutem
|: Nos habebit humus. :| |: Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere? :|
Vadite ad superos,
Transiste ad inferos,
|: Ubi iam fuere. :|
|: Vita nostra brevis est,
Brevi finietur, :|
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
|: Nemini parcetur. :|
|: Vivat academia,
Vivant professores, :|
Vivat membrum qoudlibet,
Vivant membra quaelibet,
|: Semper sint in flore. :|
|: Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae! :|
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
|: Bonae laboriosae! :|
|: Vivat et res publica
Et qui illam regit! :|
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
|: Quae nos hic protegit! :|
|: Pereat tristitia,
Pereant osores, :|
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
|: Atque irrisores! :|
Falsches Video?
Dieses Video ist aktuell für den Songtext hinterlegt:
https://www.youtube.com/watch?v=KCZQPIRSKTY
Falsch? Dann Trage hier den Link für das richtige Video von YouTube ein.
Was denkst du über "gaudeamus igitur"?